Epistola Quinti Horatii Flacci ad Pisones; sive De arte poetica liber, ex recens. G. Baxteri, ad fidem ed. M. Gesneri, Anglicanam versionem addidit, annotationibusque copiosis locupletavit T.B. Aylmer

Portada
 

Comentarios de la gente - Escribir un comentario

No encontramos ningún comentario en los lugares habituales.

Páginas seleccionadas

Términos y frases comunes

Pasajes populares

Página 13 - Aquilonibus arcet, regis opus, sterilisve diu palus aptaque remis 65 vicinas urbes alit et grave sentit aratrum, seu cursum mutavit iniquum frugibus amnis, doctus iter melius : mortalia facta peribunt ; nedum sermonum stet honos et gratia vivax. multa renascentur quae iam cecidere, cadentque 70 quae nunc sunt in honore vocabula, si volet usus, quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
Página 36 - Conversis studiis, aetas animusque virilis Quaerit opes et amicitias, inservit honori ; Commisisse cavet quod mox mutare laboret. Multa senem circumveniunt incommoda ; vel quod Quaerit, et inventis miser abstinet, ac timet uti ; Vel quod res omnes timide gelideque ministrat, Dilator, spe longus, iners, avidusque futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, castigator censorque minorum.
Página 33 - Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum. Tu, quid ego, et populus mecum desideret, audi : Si plausoris eges aulaea manentis, et usque Sessuri, donec cantor, Vos plaudite, dicat ; Aetatis cujusque notandi sunt tibi mores, Mobilibusque decor naturis dandus et annis.
Página 47 - Spondees stabiles in jura paterna recepit Commodus et patiens, non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter.
Página 45 - Verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo; 235 Nec sic enitar tragico differre colori, Ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias emuncto lucrata Simone talentum, An custos famulusque Dei Silenus alumni.
Página 23 - Vultum verba decent, iratum plena minarum, Ludentem lasciva, severum seria dictu. Format enim natura prius nos intus ad omnem Fortunarum habitum ; juvat aut impellit ad iram Aut ad humum maerore gravi deducit et angit ; 110 Post effert animi motus interprete lingua.
Página 57 - O ego laevus, Qui purgor bilem sub verni temporis horam ! Non alius faceret meliora poemata ; verum Nil tanti est ; ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi...
Página 27 - Personam formare novam, servetur ad imum Qualis ab incepto processerit, et sibi constet. Difficile est proprie communia dicere ; tuque Rectius Iliacum carmen deducis in actus, Quam si proferres ignota indictaque primus.
Página 15 - Vincentem strepitus et natum rebus agendis. Musa dedit fidibus divos puerosque deorum Et pugilem victorem et equum certamine primum Et juvenum curas et libera vina referre.
Página 64 - verum operi longo fas est obrepere somnum. 360 ut pictura poesis : erit quae si propius stes te capiat magis, et quaedam si longius abstes...

Información bibliográfica